- SANCTI
- I.SANCTIin Graecorum Imperatorum nummis, quos videl. potiori cultu venerabantur. Non enim solum Christi, et Deiparae Virginis, sed et Sanctorum imaginibus monetam suam hi Augusti signârunt. Sic Isaacii Imperatoris binos nummos, ex gazophylacio S. Genovefae Paris. exhibet Car. du Fresne, utrumque ex iis, quos Caucios seu Cavos vocant, alterum aereum, argenteum alterum, paris magnitudinis, nisi quod adrosi fere sunt characteres, qui in aereo distincte leguntur. Stant in aereo figurae, prior Isaaci, Imperatoriô habitu, dexterâ crucem gestantis; alterâ Angeli, cum nimbo circa caput, crucem perinde longiorem dextrâ prehendentis, quam is Imperatori porrigit. In nummi ora ac circulo exarati habentur minutiores isti characteres, ΙΞΑΑΚΙΟΣ ΔΕΞΠΟΤ. Supra crucem mediam ΑΓΙΟΟ. Infra, ad laevam X. MI. quibus intelligitur Α᾿ρχάγγελος, vel Α᾿ρχιςτράτηγος Μιχαἠλ, quem ut Patronum sibi asciverat Isaacius, ob Angell, quod ei erat, cognomen. In convexa nummi parte Deipara sedet, Christum puerum in clypeo effictum gremiô complectens, cum characteribus solitis, MP. ΘV. Eiusdem fere fabricae est nummus aureus, quem ad Alexiadem idem descripsit, praeterquam quod manus de nube profecta diadema capiti Imperatoris imponit. In aliquot Ioannis et Manuelis Comnenorum nummis aereis effictus cernitus S. Georgius, quem Μεγαλοματρυρα vocant Graeci, nudatum ensem vel spiculum dextrâ, clypeum sinistrâ tenens: capite margaritarum lineâ seu unionibus distinctô diademate, more Imperatoriô cinctô. Et quidem in Manuelis nummo adscribuntur hi characteres, O. in quo A. minusculum includitur, quod Α῞γιος vulgo contrahunt Graeci, et ΓΕΠΟ — ΓΙΟΞ. i. e. ἅγιος Γεώργιος. Nec multum dispar est. S. Georgii sigura, quam habet Constantini cuiusdam προκαθήμενου sigillum, apud Octav. Stradam, in quo stans habitu militari describitur, dextrâ similiter spiculum tenens, sinistra clypeo cruce insignito ac humi defixo innixus, cum hisce literis, Ο ΑΓΙΟΞ. ΓΕ. Verum Graeci Constantinopolitani inprimis, a quibus is impense cultus est, ἔφιππον seu equitem fere semper S. Georgium depingebant, uti docent Nicetas, Nicephorus Gregoras, Codinus, Alii; rationem interserentes, quod eô habitu non semel in proeliis astitisse Graecis et pro iis dimicâsse dicatur. Vide Car. du Fresne Dissertatione de Inferioris aevi Nusmimatibus num. 31. et. 32. De Sanctorum iconibus, in nummis Latinorum, alibi.II.SANCTIoppid. Geiman. inferioris ad Rheni sinistram, olim Traiana columna. Metel.III.SANCTIqui in Ecclesia dicuntur, notum. Ad horum invocationem, disputatio in schola Origenis instituta, de quaestione: An animae etiam in altera vita sint sollicitae de salute nostra et pro fratribus orent? ut et Potamienae post mortem apparitio saeculô 3. gradum struxit. Postmodum Basilio, Nysseno et Nazianzeno, longe aliud agentibus, dum in orationibus Panegyricis flosculis Rhetoricis locutionibusque figuratis nimium indulgerent, sensim invehi illa saeculô 4. coepit, multum repugnantibus Augustinô et Epiphamô, qui ne tantos laederet viros, haeresin illam in Collyridianis et Antidicomarianitis refutavit, clare dicens: Sit in honore Maria, Pater vero et Filius et Spiritus S. adoretur, Martam nemo adoret. Vide Mart. Chemnitium part. 3. de Invoc. Sanct. Epiphan. contra Collyrid. Primus tandem Petrus Fullo, Episcopus Antiochenus, modo Orthodoxum, modo Eutychianum se gerens, miscendae Sanctorum invocationis, inter publicas Ecclesiae preces, auctor exstitit, constituitque, ut in omni precatione Dei genetrix nominaretur, ac divinum eius nomen invocaretur, saeculo 5. Idem Chemnit. Examin. Concil. Trident. part. 4. quis autem hic fuerit, vide in voce Petrus Fullo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.